410 Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit
cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi Tarquiniis - nam
ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat - facultas non fuerat. Demarati
Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis forte
consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque
415 Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri bonorum omnium heres:
Arruns prior quam pater moritur uxore gravida relicta. Nec diu manet superstes filio
pater; qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando
nepotis decessisset, puero post avi mortem in nullam sortem bonorum nato
ab inopia Egerio inditum nomen.